Sabato 16 Dicembre 2017

Cerca sito Google

Photogallery
Ordinazione Episcopale a S.E. Mons. Pierbattista Pizzaballa, Arcivescovo Titolare di Verbe e Amministratore Apostolico del Patriarcato di Gerusalemme dei Latini Bergamo: Sabato 10 settembre 2016

Videogallery
Delegazione di Cerignola-Ascoli Satriano: Concerto



Area riservata
E-mail

Password

Home Chi Siamo Documenti Storici

Documenti Storici

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EST QUIDEM


BEATA MARIA VIRGO TITULO «DOMINA NOSTRA
PALAESTINAE REGINA» INVOCATA, PATRONA APUD DEUM
ORDINIS EQUESTRIS S. SEPULCRI HIEROSOLYMITANI CONFIRMANTUR

Ad perpetuam rei memoriam. – Est quidem notum sodales illustris Ordinis Equestris S. Sepulcri Hierosolymitani singulari veneratione ab antiquo colere Deiparam Virginem titulo «Domina nostra Palaestinae Regina» invocatam. Qua re ductus, Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Caprio, eiusdem Ordinis Magnus Magister, communia excipiens vota, electionem Beatae Mariae Virginis memorato titulo invocatae in Patronam apud Deum Ordinis Equestris S. Sepulcri Hierosolymitani rite probavit atque, litteris die XXIX mensis Novembris superiore anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes huiusce Eminentissimi Domini preces audire itemque dilectis filiis istius Ordinis praecipuum benevolentiae Nostrae documentum praebere, cum constet has electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Domina nostra Palaestinae Regina» invocatam Patronam apud Deum Ordinis Equestris S. Sepulcri Hierosolymitani confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Minime dubitamus quin sodales dicti Ordinis, Romanis Pontificibus Decessoribus Nostris Nobisque etiam cari, hoc sollemni decreto magis magisque possint incitari ad colendam praecelsam Dei Genetricem adque fovendam pariter catholicam fidem atque avitam et artam prorsus coniunctionem cum hac beati Petri Sede. Denique volumus has Litteras religiose servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Ianuarii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status